#Judic. X#Judic. XI#Hebr. XI#Judic. XII
Iterum filii Israel servierunt idolis circumstantium gentium, et tradidit eos Dominus in manus Philisthiim et Ammon. Et afflicti sunt vehementer octodecim annis, omnes qui habitabant trans Jordanem in terra Amorrhaei. Ammonitae quoque Jordane, transmisso, vastabant Judam, et Benjamin, et Ephraim. Qui afflicti clamaverunt ad Dominum. Qui cum dure respondisset eis: Ite invocate deos, quos elegistis, projecerunt omnia idola de finibus suis, et doluit Dominus super miserias eorum. Congregatique sunt Filii Israel in Maspha contra Ammonitas, qui fixerant tentoria in Galaad. Fuit eo tempore Jephthe Galaadites vir fortissimus pugnator; sed filius meretricis; habuit uxorem Galaad, de qua suscepit filios. Qui cum adolevissent ejecerunt eum, tanquam spurium dicentes: Non poteris esse haeres in domo patrum nostrorum. Et abiit in terram Tob. Et congregati sunt ad eum viri inopes, et latrocinantes, et eum quasi principem sequebantur. Descenderuntque ad eum majores natu de Galaad dicentes: Esto princeps noster, et pugna contra filios Ammon. Qui ait: Nonne vos estis qui odistis me, et ejecistis? Qui dixerunt: Non odimus te, nec venimus ut persequamur te, sed ut sequamur te. Et ait Jephthe: Jurate ergo mihi. Et juraverunt. Et ascendens cum eis in Masphath, humiliavit se coram Domino, et factus est princeps populi. Et misit nuntios ad regem Ammon in haec verba: Exi de terra mea. Cur vastas eam? Qui respondit: Tulit Israel terram meam cum ascenderet de Aegypto, et recepi eam. Cumque Jephthe dixisset eam jure belli acquisitam, et multo tempore possessam trecentis annis, noluit acquiescere Ammon ut exiret. Et ait Jephthe: Judicet hodie Dominus inter Israel et Ammon. Et factus est spiritus Domini super Jephthe. Et egrediens ad pugnam votum vovit Domino dicens: Si tradideris filios Ammon in manus meas, quicunque de domo mea primus occurrerit mihi revertenti, eum holocaustum Domino offeram. Et percussit Jephthe filios Ammon plaga magna nimis, et humiliati sunt coram filiis Israel. Revertenti autem Jephthe in Maspha, occurrit ei unigenita filia ejus cum tympanis et choris. Qua visa, scidit vestimenta sua, et ait: Heu! filia, decepisti me, et decepta es. Aperui os meum Domino contra te. Filia vero non dolens in hoc casu pro victoria patris ait: Fac mihi, pater, quodcunque pollicitus es. Hoc solum praesta mihi ut duobus mensibus circumeam montes, et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis. Et ait pater: Vade. Et expletis duobus mensibus rediit ad patrem suum, et fecit ei sicut voverat. Exinde mos increbuit in Israel ut annuatim veniant filii Israel, et plangant filiam Jephthe quatuor diebus. Arguit Josephus Jephthe, quia obtulit holocaustum non legitimum, nec Deo charum. Quid si canem obvium habuisset, immolasset eum Domino? Fuit ergo in vovendo stultus, in solvendo impius. Potuit tamen ante votum esse bonus, quia irruit super eum spiritus Domini, et etiam post votum. Nam et Apostolus ponit eum in catalogo bonorum, quidam tamen excusantes eum, familiari consilio Spiritus sancti dicunt eum hoc fecisse. Tunc venientes ad eum Ephraitae dixerunt: Cur contempsisti nos vocare ad pugnam? Incendemus domum tuam. Qui ait: Vocavi vos, et venire noluistis. Et vocatis viris Galaad pugnavit contra Ephraim. Occupaverunt autem Galaaditae vada Jordanis. Cumque venisset ad eos quidam fugiens de Ephraim, et obsecrans, ut permitterent eum transire, dicebant ei: Nunquid Ephrataeus es? Quo dicente: Non sum, interrogabant eum: Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur spica. Qui respondit, Sibboleth, eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque jugulabant eum. Et ceciderunt eo tempore de Ephraim quadraginta duo millia. Et nota quod Ephrataeus ponitur hic pro Ephraita. Ephrataeus enim proprie dicitur Bethlehemita. Et judicavit Jephthe Israel sex annis, et mortuus est, et sepultus in civitate sua Sebethi quae est in Galaad. Hic ab aetate Moysi usque ad seipsum ait computari annos trecentos. Annis his non adduntur decem et octo anni afflictionis, qui praecesserant.